monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 4
'Super patre suo et matre sua non inquinabitur' . Multa nos facere cogit affectus: et DUM PROPINQUITATEM respicimus corporum, et corporis et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus . Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Salvatoris prohibetur imperio. QUANTI MONACHORUM dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, consobrinis, familia, servulis? Genus regale et sacerdotale sumus. ILLUM ATTENDAMUS patrem, qui nunquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Aegypto quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus . Sindone opertus adolescens, vinctum Dominum sequebatur : incurrisset in laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetum. Reddamus parentibus quae parentum sunt: si tamen vivunt: si servientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur.